爱念

因为音乐 因为喜欢

《Veni Redemptor Gentium》这首歌的原词是公元四世纪米兰圣人 St. Ambrose 创作的一篇拉丁圣诗,如今,爵士乐出身,对古典音乐有着深厚造诣的著名音乐人 Paul Schwartz为此诗配上精彩的音效,加上歌手雍容感性的歌声,温软绵柔,又带些些沉郁,仿如天籁。

9

Veni Redemptor Gentium —— Paul Schwartz

Veni, redemptor gentium,
ostende partum virginis;
Miretur omne saeculum,
talis decet partus Deum.
Non ex virili semine,
sed mystico spiramine
Verbum Dei factum est caro
fructusque ventris floruit.
Alvus tumescit virginis,
claustrum pudoris permanet,
vexilla virtutum micant,
versatur in templo Deus.
Procedat e thalamo suo

pudoris aula regia
geminae gigas substantiae,
alacris ut currat viam.
Egressus eius a patre,
regressus eius ad patrem,
excursus usque ad inferos,
recursus ad sedem Dei.
Aequalis aeterno patri,
carnis tropaeo cingere,
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.
Praesepe iam fulget tuum
lumenque nox spirat suum,
quod nulla nox interpolet
fideque iugi luceat.


热度(16)
  1. 龙行印象爱念 转载了此音乐
  2. Crystal爱念 转载了此音乐

© 爱念 | Powered by LOFTER